Seneca - Testo latino - Epistulae ad Lucilium
1,5
Quid ergo est? non puto
pauperem cui quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua,
et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus nostris, "sera parsimonia
in fundo est"; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.